Liber Leviticus*

Caput 17: Versus 13

Homo quicunque.ISICH.Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocereMatth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens:Sive venatione sive aucupio,etc.Venatione.Fraude, quae ad sanguinem vitamque pertinet. Unde:Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabantPsal. 43.. Et rursus:Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantiumPsal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est.Vel ovem,etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde:Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumaminiGal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur.Operiat illum terra,etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per poenitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad coelos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant poenitereGen. 18..
(* Traductions européennes)